Titre : Gaude amus Igitur
Auteur : Inconnu

I. {Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus (bis)
Post jucundam juventutem, post molestam senectutem
{ Nos habebit humus! (bis)

II. {Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? (bis)
Vadite ad superos, transite ad inferos,
{Hos si vis videre. (bis)

III. {Vita nostra brevis est, brevi finietur (bis)
Venit mors velociter, rapit nos atrociter,
{Nemini parcetur. (bis)

IV. {Vivat academia, vivant professores, (bis)
Vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet,
{Semper sint in flore! (bis)

V. {Vivant omnes virgines faciles, formosae, (bis)
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
{Bonae, laboriosae! (bis)

VI. {Vivat et respublica et qui illam regit, (bis)
Vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
{Quae nos hic protegit! (bis)

VII. {Pereat tristitia, pereant osores, (bis)
Pereat diabolus, quivis antiburschius,
{Atque irrisores! (bis)

VIII. {Quis confluxus hodie academicorum? (bis)
E longinquo convenerunt, protinusque successerunt
{ In commune forum; (bis)

IX. {Vivat nostra societas, vivant studiosi (bis)
Crescat una veritas, floreat fraternitas,
{ Patriae prosperitas. (bis)

X. {Alma Mater floreat, quae nos educavit; (bis)
Caros et commilitones, dissitas in regiones
{ Sparsos, congregavit; (bis)